Hľadaný výraz: psalms 96, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. 2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. 3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. 4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. 6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius. 7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, 8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, 9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra; 10 dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate. 11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius; 12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.

1

mail   print   facebook   twitter